THALAMUS

THALAMUS
THALAMUS
Graece Θάλαμος, item θαλάμη: quae tamen sic distinguit Ammonius, ut θαλάμαι proprie sint delubra Dioscurorum, imo omnium Deorum interiores cellae, Dearum praeprimis, quae alias καλύβαι, παςοις i. e. velis plumariô opere varieg atis clausae, de quibus vide supra in vocibus Calyba, Oecus, Pastophori etc. Θάλαμοι vero de hominibus dicantur: quod tamen discrimen non est perpetuum, cum et Dearum calybae θάλαμοι appellentur passim. Est autem Thalamus proprie, remotissima pars aedium,
Virginibus qua fida domus ——
Uti ait Statius, Achilleid. l. 2. v. 77. alias Δόμος Graecis, item οἶκος et παρθενὼν; inde Νυμφικὸς οἶκος, seu Nuptialis oecus, in quem e virgineo thalamo transmittebantur, ut loquitur vetus eiusdem Schol. ad Theb. l. 4. v. 751. Novis enim nuptis conventuris novi fiebant thalami, i. e. tori, instar conclavium exstructi, idque singulari artificiô. Claudian. Nuptiis Honorii, v. 214.
—— alii thalamum doctô componite textu,
Stamine gemmatô, picturatisque columnis
Aedificetur apex ——
Componebantur autem instar tentoriorum, ut nunc etiam. Unde ςκηνοπαγεῖς dicti Poetae veteri, apud Suidam:
—— ἐκ δὲ μελικροῦ
Νέκταρος ἐμπλήσας ςκηνοπαγεῖς θαλάμους etc.
Quam in rem vide Casp. Barthium, ad Statium, d. l. alibique passim. Apud Hebraeos Nuptialis Thalamus dictus est Chuppa, cuius vocis haec primaria notio est, ut scil: interiorem illum domus recessum seu thalamum noter, in quem Deductio nuptialis ficeri solebat. Quô proin significatu occurrit in Bene dictione Sponsalium, in ea gente usitata, quâ inter alia gratias Deo agunt, quod incestu interdicto, uxores tam Thalamô (ubi vox Chuppa) quam Sponsalibus coniunctas sibi permiserit: adduntque, Benedictus qui sanctificavit populum suum Israel per (chuppa) Thalamum et Sponsalia; Vide Gemar. Babylon. ad tit. Chetuboth, c. 1. fol. 7. Quae postrema verba Genebrardus in sub iunctis Chronol. p. 73. sic vertit, Permittens ductas in matrimonium inter ventu tori genialis et consecrationum coniugalium. Et haec, ut dictum, primaria significatio vocis, tum in ipsis complendis nuptiis, tum in earum celebratione. Alias, usurpatur etiam τὸ Chuppa, pro velamine Sponsorum, quô velut flameô capita eorum obtegi: item pro tentoriolo illo, quô obumbrari, in ipsa Benedictione Nuptialis Sponsi consuevêre. Quemadmodum vicissim vox Gap desc: Hebrew, proprie Velamen nuptiale denotans, etiam pro ipso Thalamo coniugali nonnumquam sumpta reperitur. Idem Thalamus etiam Cheder dicitur Ioelis c. 2. v. 16. ubi Thalamus eiusmodi memoratur, idque quatenus tempus nuptialis celebrationis spectat, Exeat seu exibit Sponsus e cubiculo suo et Sponsa e Thalamo suo. Quibus in verbis Sponsae tribuitur Chuppa, quod vocabulum plerumque fere semper pro thalamo, in quem sollennis deductio facta est, usurpari diximus et Cheder Sponse. Verum quidem, Chuppa, a verbo Gap desc: Hebrew deductum, quod obtegere denotat, ex natura sua locum, quô obteguntur seu occultantur Sponsi, significare adeoque thalamum seu παςὸν (quod habent Hellenistae, vide infra) in quem ad concubitum Sponsorum deductio fiebat; Cheder vero cubiculum seu conclave denotare: Sed in idem plane ita recidunt. Chaldaei etiam Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew vocavêre. In hnnc itaque Thalamum deductio fiebat, sicque Sponsa omnimodâ ratione perfecta uxor regulariter habebatur: et Sponsi ex eo, tum splendidis vestibus, tum nuptialibus comitum officiis, iisque laetissimis, durante Nuptialis celebritatis tempore, ornati progreslus, Soli comparatur, Psalm. 19. v. 6. Sponsis enim amici ac ministri aderant, quorum officia nuptialia Sponsis, durante illô sive tridui sive septidui tempore. praestanda fuêre. Quo respicitur Math. c. 25. v. 10. Dum irent emere )Virgines fatuae) venit Sponsus: et quia paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Ubi, quod in Graeco est, εἰς τοὺς γάμους, a Syro redditur, in domum chori, laetitiae et nuptiarum, cui etiam alibi saepius οἱ γάμοι, nuptiae, nuncupatur Symposium nuptiale. Quo autem ibant Virgines hae? εἰς ἀπάντησιν τοῦ νυμφίου, in eccursum Sponsi, Syrus addit, et Sponsae, qeibus venientibus amici in occursum ibant, υἱοὶ τοῦ νυμφῶνος, silii Thalami Nuptialis propterea dicti. Matth. c. 9. v. 15. Inter quos duo erant praecipui, videl. alter Sponsi, alter Sponsae; e quibus ille, qui Sponso, ut amicus fidelissimus, ita tempore nuptiarum officium praestaret,
innuitur in similitudine illa sacra Iohannis, c. 3. v. 28. Ipsi testimonium mihi perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed quod missus sum ante illum. Et mox, ὁ ἔχων τὴν Νύμφην, Νυμφίος ἐςιν ὁ δὲ φίλος τοῦ Νυμφίου ὁ ἑςηκὼς etc. Qui habet Sponsam, Sponsus est. Amicus autem Sponsi, qui stat et audit cum gaudio, gaudet propter vocem Sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Vocis Sponsi Sponsaeque mentio tum in sacris literis sollennis, tum in ipsa, quae deductioni erat praeviâ, Benedictione, vocemque mutuos coniugum seu sponsorum affectus atque exhilarati animi invicem effata indicantem denotari, dubium non est: quam audire atque observare, etiam inter primaria Paranymphorum seu Amicorum Sponsi Sponsaeque officia fuisle, indeque more nuptiali laetari eos consuevisse, certum. In Iudaea vero (alius enim in Galilaea mos) eorundem usus erat, non tantum in Deductione, sed et in ipso cubili seu Chuppa, idque totâ deductionis nocte. Tametsi namque passim ferme, pudoris causâ, in more sit positum, ut cohabitatio etiam coniugalis, remotum ab arbitris cubile conquirat, omnesque samulos atuqe ipsos etiam Paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessuudo permiserat, ante mittat foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat, ut loquitur Augustin. de Civ. Dei l. 14. c. 18. in Iudaea nihilominus ipsi toro Coniugali Paranymphi officiose adfuerunt, ne fraus
alterutrinque de Virginitatis testimonio commirteretur. Vide Seldenum, Uxor Ebraic. l. 2. c. 7. 13. et 16. ut et supra in voce Nuptialis Deductio. Adde historiam Nuptiarum Raguelis et Sarae, Tobiae, c. 7. et 8. Occasione Thalami de velandi more Nuptiali pauca aspergam. Apud Hebraeos Velamonis duplex genus occurrit, in Nuptiis adhibitum. Alterum, quô Sponsorum capita, ut Flameô, obtecta; alterum quod in ipsa Benedictione nuptiali, velut tentoriolum portatie, eos obumbrabat. Prioris mentio in Misna tit. Sota c. 9. Talm. Babylon. fol. 49. Temporibus bellicis, quae sunt insequuta, decretum est, ne prodiret (in Deductionem) Sponsa, velamine obvoluta intra Urbem. Sed Rabbini nostri postmodum permisêre, ut etiam intra Urbem veiamine prodiret obvoluta. Posterius, quod in atrio Synagogae praeparari nunc solitum, an veteribus Ebraeis quoque in usu fuerit, nondum satis compertum. Solebat autem haec vestis seu pannus expandi super caput Sponsi ac Sponsae, ac tenebatur quatuor vectibus, tempore Nuptiali. Utrumque Chuppa quoque nonnumquam appellari consue visse, dictum supra. Velamina vero Sponsos ita verecundiae causâ obtegere solita ex sindone aliave eiusmodi materia confecta sunt, non sine monilibus, lemniscis, aliisve id genus, pro utentium lubitu, hinc inde pendulis. Ipsum autem Gap desc: Hebrew, quod in loco Misnae citato Sponsae prodeunti tantum attribuitur, velamen huiusmodi utrisque commune denotare, manifesto liquet ex utraque Gemara, ut videre est apud Seldenum. Quamvis autem, pro utentium libitu, haec velamina fiebant; tamen plerumque fastigiata seu in conum sursum desinentia, quae etiam figura tentoriolo tribuitur, confici consueverunt. Eorum usus hodieque sollennis in Ritualibus hodiernis, pro vario locorum more, memoratur, Maharil fol. 82. et Machzor Gem. part. I. fol. 336. col. 4. et 337. col. 1. Transiit, ut alia multa, Velaminis Nuptialis ritus, ad alias quoque gentes, de quibus nosalibi. De Occidentali saltem ut aliquid Ecclesia dicam, in Responso ad bulgaros Nicolai I. Pontif. Rom. Respons. 3. et Caus. 30. quaest. 5. c. 3. inter alia legimus: Apud nostrates postea Sponsalia — foedera —
celebrantur. Et postquam arris Sponsam sibi Sponsus per digitum fidei annulo insignitam desponderit --- ambo ad Nuptialia foedera perducuntur et primum in Ecc lesiam Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo, per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum Benedictionem et VELAMEN caeleste suspiciunt, ad eaeemplum videlicet, quod Dominus primos homines in Paradiso collocans benedixit eis dicens, Crescite et multiplicamini etc. — Veruntamen VELAMEN illud non suscipit, qui ad secundas Nuptias migrat. Posthaec autem de Ecclesiae egressi, coronas in capitibus gestant. etc. In Archiepiscopali Bononiensi, haec verba legimus: Tunc (Annulo nempe benedicto) cingit Parochus Sponsorum colla candidô aliquô velô, ad instar Stolae accommodatô et eos matrimonio iungit. In Dioecesi Leodiensi, postquam Sacerdos Sponsos copulavit, eos ad gradus altaris procumbere iubet, illisque benedicit: dein stolae e colo dependentis extremitates duas super caput Sponsi et Sponsae (quod veli vice est) ponit dicitque: Dominus vobiscum. R. et cum Spiritu tuo. Initium Euangelii Iohannis, et post laudes aliquot ac preces, faciendo super eos signum crucis, dicit Benedictio Dei Patris et Eilii et Spiritus Sancti descendat super vos et maneat semper. Aspergit postea Sponsum et Sponsam, aquâ benedictâ, et illum pimo, dein hanc Altare reverenter osculari facit, sicque domum remittit in pace. In Formula vero, quae est Ecclesiae Argentinensis, in Agendis eiusdem ab Iohanne Episcopo editâ, Coloniae, A. C. 1590. Sacerdos partem Stolae Sponsorum manibus circumvolvit, dicitque, Ideo Matrimonium per vos contr actum confirmo, ratisico et benedico: in nomine Patris et Filli et Spiritus S. Amen. In Sacerdotali, quod Venetiis prodiit A. C. 1576. Velum unicum inducitur Sponsorum spatulis, ad altare procumbentium. In Anglia olim prostratis Sponso et Sponsâ ad gradum Altaris, extendebatur super eos pallium, quod tenebant 4.Clerici per quatuor cornua, in superpelliceis, nisi alter eorum prius esset dispensatus ac benedictus: tunc enim non habebatur pallium super eos, nec dicebatur Sacramentalis Benedictio. Etiam cum mutuo interrogabantur Sponsi et mulier respondebat, Volo: dabatur illa a Patre suo, vel ab Amicis, Sponso, et habebat, si vidua esset, manum velatam (Virgo vero discoopertam) quam Sponsus recipiebat, in Dei side etc. Vide denuo Seldenum, lib. cit. passim inprimis c. 15. ut et infra ubi de Velandiritu: Ut et quae suprâ diximus, voce Alkova, item ubi de Lecto nuptiali. Vocis origo, ἀπὸ τοῦ θάλλειν, florere, virescere, germinare. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • thalamus — [ talamys ] n. m. • 1877; lat. sav. thalami nervorum opticorum (1704) « lits (couches) des nerfs optiques », du gr. thalamos « lit » ♦ Anat. Les deux gros noyaux sensitifs de substance grise situés de part et d autre du troisième ventricule… …   Encyclopédie Universelle

  • Thalamus — Thal a*mus, n.; pl. {Thalami}. [L. thalamus chamber, Gr. qa lamos.] 1. (Anat.) A mass of nervous matter on either side of the third ventricle of the brain; called also {optic thalamus}. [1913 Webster] 2. (Bot.) (a) Same as {Thallus}. (b) The… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • thalamus — 1753, the receptacle of a flower, Modern Latin, from L. thalamus inner chamber, from Gk. thalamos inner chamber, bedroom, related to thalame den, lair, tholos vault, vaulted building. Used since 1756 of a part of the forebrain where a nerve… …   Etymology dictionary

  • Thalamus — so v.w. Thalamos …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thalămus — (lat. griech.), der Blüten oder Fruchtboden …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Thalamus — Thalămus (grch.), Schlafgemach, Ehebett; in der Botanik der Fruchtboden der Blüte …   Kleines Konversations-Lexikon

  • thalamus — index chamber (compartment) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Thalamus — Thalamus, dorsal liegender Teil des ⇒ Zwischenhirns, bei Säugern Hauptumschaltstelle afferenter Fasern von den Sinnesorganen auf Großhirnbahnen zu den sensorischen Regionen des Cortex …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • thalamus — [thal′ə məs] n. pl. thalami [thal′əmī΄] [ModL < L, an inner chamber < Gr thalamos] 1. Anat. a mass of gray matter forming the lateral walls of the diencephalon and involved in the transmission and integration of certain sensations 2. Bot.… …   English World dictionary

  • Thalamus — Lage des Thalamus im Gehirn …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”